Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 142

Precedente Successiva

apparet) testes sunt nativi ipsorum caloris, quamvis a frigore
extraneo perpetuo occupati sint, ita quod nequeant nobis calorem
manifestare praesertim calidioribus; nam et oleum et vinum percalida,
frigida tamen apparet, ex frigore externo et comparatione
nostri. At motus quo gaudent, et quo privati putrescunt, ostendit non
modo eos calidos, quippe cum calor motu servetur, sed simul etiam
sentientes. Flumina omnia currunt ad mare tanquam ad simile, principiumque
a quo servantur. Ipsumque mare perpetuo gyro ab ortu
ad occasum movetur. (Unde naves breviori tempore ab Hispali in
Peru, quam a Peru in Hispalim navigant) ac motu gaudet sua diffusione
sicut aër, sed non tantopere, quoniam non tantundem caloris
habet, nec tenuitatem tantam, qua possit ita expandi; Nec ergo sensum
tantundem, sed minorem et paulo obtusiorem. Sequitur mare
Solis motum ac Lunae non ea ratione prorsus, qua ferrum magnetem,
sed quia tumescit et rarefit ab eis. Tenuitas vero ingenerata compressionis
inimica est, idcirco elevatur, ubi calor adest, et deprimitur ubi
abest. At sigulis sex horis in totum elevatur ac deprimitur ubique:
nam sub quadrante, ubi sol imminet, tumescit, ideoque aquae elevatae
currunt in oppositam partem hinc et inde, et in ea elevantur propter
obviantem concursum, sicut in fervente olla palam fit, ubi pars igni
exposita tumescit, ac simul opposita, id est ad ansas ollae; sed in lateribus
depirmuntur, quia nec ignis, nec oncursus ibi eas attollit. Sic in
gyrum pergens Sol efficit, sicut flamma ollam successive circumdans,
ubi ipse est, et in opposito tumescere, in lateribus vero decrescere,
ita ut quatuor vicibus in 24. horis aquae totius ambitus Oceani
terram cingentis crescant ac decrescant, sed telluris situs hoc motus
variat: Alibi vero Luna, alibi dispositio aquarum. Nam per tenuiores
nequeunt in hyeme navigare, sicut Indum mare: per crassiores
nequeunt in aestate, sicut in Persia; nam Sol hybernos vapores generat
in tenuibus, nec potest educere, ergo mare interturbant: aestivus
vero incrassis; In aequalibus autem matutinus vespertinusque Sol
tumores facit, eo quod obliquus est, ideoque impotens ingenitos
educere vapores, quos tamen cum meridianus est, educit, aethesiasque
auras constituit in aestate validus, perpendicularisque. Atque pacatum
mare videntur eo quod a vaporibus exitum nactis non agitatur
sicut mane et vesperi; licet in Parthenopaeo oppositum verius sit ex
maris crassedine pingui. Omnes autem huiusmodi motus fiunt ex maiori,
minorique sensu tenuitatis maioris, minorisque. At in omnibus
maribus et fluviis generantur pisces, vermes et plantae, quorum nullum
absque sensu et calore animari posse credibile est; quin mare
suscipit figuras coeli et terrae, sicut aër, quando praedicit eventus, et sic
piscibus inest praevisio tempestatum, aestus et gelu et belli inter se invicem,
et mutatio regionum et sedium, sicut terrestria animalia consueverunt.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche